monumenta.ch > Plinius > sectio 245

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 245
{XCIX} leones, lupi, canes, panthera in posterioribus quoque quinos ungues habent uno iuxta cruris articulum dependente; reliqua, quae sunt minora, et digitos quinos. Bracchia non omnibus paria secum. Studioso Threci in C. Caesaris ludo notum est dexteram fuisse proceriorem. Animalium quaedam ut manibus utuntur priorum ministerio pedum sedentque ad os illis admoventia cibos, ut sciuri.